Logos Bible Study

Hebrews 3:7–19

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

7Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis, 8nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto, 9ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt, et viderunt opera mea 10quadraginta annis: propter quod infensus fui generationi huic, et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas, 11sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam. 12Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo: 13sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. 14Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus. 15Dum dicitur: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione. 16Quidam enim audientes exacerbaverunt: sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen. 17Quibus autem infensus est quadraginta annis? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto? 18Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt? 19Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem.

Read in Logos