Logos Bible Study

Hebrews 3:14–19

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

14Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus. 15Dum dicitur: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione. 16Quidam enim audientes exacerbaverunt: sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen. 17Quibus autem infensus est quadraginta annis? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto? 18Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt? 19Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem.

Read in Logos