Logos Bible Study

Hebrews 13:8–16

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

8Jesus Christus heri, et hodie: ipse et in sæcula. 9Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis: quæ non profuerunt ambulantibus in eis. 10Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt. 11Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. 12Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. 13Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. 14Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. 15Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus. 16Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus.

Read in Logos
Hebrews 13:8: Jesus Christ is the same yesterday and today and forever.