Logos Bible Study

Hebrews 12:4–11

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

4Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes: 5et obliti estis consolationis, quæ vobis tamquam filiis loquitur, dicens: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini: neque fatigeris dum ab eo argueris. 6Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium, quem recipit. 7In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus: quis enim filius, quem non corripit pater? 8quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes: ergo adulteri, et non filii estis. 9Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus? 10Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos: hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus. 11Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ.

Read in Logos
Hebrews 12:6: “For the Lord disciplines the one he loves, and chastises every son whom he receives.”