Logos Bible Study

Hebrews 10:26–39

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

26Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia, 27terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios. 28Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur: 29quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit? 30Scimus enim qui dixit: Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum: Quia judicabit Dominus populum suum. 31Horrendum est incidere in manus Dei viventis. 32Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum: 33et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti: in altero autem socii taliter conversantium effecti. 34Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. 35Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem. 36Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. 37Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit. 38Justus autem meus ex fide vivit: quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ. 39Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ.

Read in Logos
Hebrews 10:32: But recall the former days when, after you were enlightened, you endured a hard struggle with sufferings …