Logos Bible Study

Hebrews 10:1–18

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum: per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere: 2alioquin cessassent offerri: ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati: 3sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit. 4Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. 5Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti: corpus autem aptasti mihi: 6holocautomata pro peccato non tibi placuerunt. 7Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam. 8Superius dicens: Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur, 9tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat. 10In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel. 11Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata: 12hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei, 13de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus. 14Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos. 15Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit: 16Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas: 17et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius. 18Ubi autem horum remissio: jam non est oblatio pro peccato.

Read in Logos
Hebrews 10:10: And by that will we have been sanctified through the offering of the body of Jesus Christ once for all.