Logos Bible Study

Hebrews 1:2–13

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

2novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula: 3qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis: 4tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit. 5Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium? 6Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei. 7Et ad angelos quidem dicit: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis. 8Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in sæculum sæculi: virga æquitatis, virga regni tui. 9Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis præ participibus tuis. 10Et: Tu in principio, Domine, terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt cæli. 11Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent: 12et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. 13Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?

Read in Logos
Hebrews 1:1–2: Long ago, at many times and in many ways, God spoke to our fathers by the prophets, but in these last days he has spoken to us by his Son, whom he appointed the heir of all things, through whom also he created the world.