Logos Bible Study

Genesis 41:17–24

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

17Narravit ergo Pharao quod viderat: Putabam me stare super ripam fluminis, 18et septem boves de amne conscendere, pulchras nimis, et obesis carnibus: quæ in pastu paludis virecta carpebant. 19Et ecce, has sequebantur aliæ septem boves, in tantum deformes et macilentæ, ut numquam tales in terra Ægypti viderim: 20quæ, devoratis et consumptis prioribus, 21nullum saturitatis dedere vestigium: sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore depressus, 22vidi somnium. Septem spicæ pullulabant in culmo uno plenæ atque pulcherrimæ. 23Aliæ quoque septem tenues et percussæ uredine, oriebantur e stipula: 24quæ priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi conjectoribus somnium, et nemo est qui edisserat.

Read in Logos