Logos Bible Study

Genesis 39:11–21

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

11Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret: 12et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret: Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras. 13Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam, 14vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos: En introduxit virum hebræum, ut illuderet nobis: ingressus est ad me, ut coiret mecum: cumque ego succlamassem, 15et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras. 16In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum, 17et ait: Ingressus est ad me servus hebræus quem adduxisti, ut illuderet mihi: 18cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras. 19His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde: 20tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.

21Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.

Read in Logos