Logos Bible Study

Genesis 34:15–22

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

15Sed in hoc valebimus fœderari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus; 16tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras: et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus. 17Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus. 18Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus, 19nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret: amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui. 20Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum: 21Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum: negotientur in terra, et exerceant eam, quæ spatiosa et lata cultoribus indiget: filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus. 22Unum est quo differtur tantum bonum: si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes.

Read in Logos