Logos Bible Study

Genesis 32:22–31

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

22Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc. 23Traductisque omnibus quæ ad se pertinebant, 24mansit solus: et ecce vir luctabatur cum eo usque mane. 25Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit. 26Dixitque ad eum: Dimitte me: jam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. 27Ait ergo: Quod nomen est tibi? Respondit: Jacob. 28At ille: Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis? 29Interrogavit eum Jacob: Dic mihi, quo appellaris nomine? Respondit: Cur quæris nomen meum? Et benedixit ei in eodem loco. 30Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. 31Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel: ipse vero claudicabat pede.

Read in Logos
Genesis 32:28: Then he said, “Your name shall no longer be called Jacob, but Israel, for you have striven with God and with men, and have prevailed.”