Logos Bible Study

Genesis 30:17–24

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

17Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum, 18et ait: Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo: appellavitque nomen ejus Issachar. 19Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium, 20et ait: Dotavit me Deus dote bona: etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios: et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon. 21Post quem peperit filiam, nomine Dinam. 22Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus. 23Quæ concepit, et peperit filium, dicens: Abstulit Deus opprobrium meum. 24Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens: Addat mihi Dominus filium alterum.

Read in Logos