Logos Bible Study

Genesis 29:25–30

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

25et dixit ad socerum suum: Quid est quod facere voluisti? nonne pro Rachel servivi tibi? quare imposuisti mihi? 26Respondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias. 27Imple hebdomadam dierum hujus copulæ: et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis. 28Acquievit placito: et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem: 29cui pater servam Balam tradiderat. 30Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis.

Read in Logos