Logos Bible Study

Genesis 27:26–40

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

26dixit ad eum: Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi. 27Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait:

Ecce odor filii mei

sicut odor agri pleni,

cui benedixit Dominus.

28Det tibi Deus de rore cæli

et de pinguedine terræ

abundantiam frumenti et vini.

29Et serviant tibi populi,

et adorent te tribus:

esto dominus fratrum tuorum,

et incurventur ante te filii matris tuæ:

qui maledixerit tibi, sit ille maledictus,

et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.

30Vix Isaac sermonem impleverat, et egresso Jacob foras, venit Esau, 31coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens: Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua. 32Dixitque illi Isaac: Quis enim es tu? Qui respondit: Ego sum filius tuus primogenitus Esau. 33Expavit Isaac stupore vehementi: et ultra quam credi potest admirans, ait: Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires; benedixique ei, et erit benedictus? 34Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno: et consternatus, ait: Benedic etiam et mihi, pater mi. 35Qui ait: Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam. 36At ille subjunxit: Juste vocatum est nomen ejus Jacob: supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem: Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem? 37Respondit Isaac: Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi; frumento et vino stabilivi eum: et tibi post hæc, fili mi, ultra quid faciam? 38Cui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque ejulatu magno fleret, 39motus Isaac, dixit ad eum:

In pinguedine terræ,

et in rore cæli desuper, 40erit benedictio tua.

Vives in gladio, et fratri tuo servies:

tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis.

Read in Logos