Logos Bible Study

Genesis 27:21–34

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

21Dixitque Isaac: Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non. 22Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac: Vox quidem, vox Jacob est: sed manus, manus sunt Esau. 23Et non cognovit eum, quia pilosæ manus similitudinem majoris expresserant. Benedicens ergo illi, 24ait: Tu es filius meus Esau? Respondit: Ego sum. 25At ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto, 26dixit ad eum: Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi. 27Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait:

Ecce odor filii mei

sicut odor agri pleni,

cui benedixit Dominus.

28Det tibi Deus de rore cæli

et de pinguedine terræ

abundantiam frumenti et vini.

29Et serviant tibi populi,

et adorent te tribus:

esto dominus fratrum tuorum,

et incurventur ante te filii matris tuæ:

qui maledixerit tibi, sit ille maledictus,

et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.

30Vix Isaac sermonem impleverat, et egresso Jacob foras, venit Esau, 31coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens: Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua. 32Dixitque illi Isaac: Quis enim es tu? Qui respondit: Ego sum filius tuus primogenitus Esau. 33Expavit Isaac stupore vehementi: et ultra quam credi potest admirans, ait: Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires; benedixique ei, et erit benedictus? 34Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno: et consternatus, ait: Benedic etiam et mihi, pater mi.

Read in Logos