Logos Bible Study

Genesis 26:26–33

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

26Ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech, et Ochozath amicus illius, et Phico, dux militum, 27locutus est eis Isaac: Quid venistis ad me, hominem quem odistis, et expulistis a vobis? 28Qui responderunt: Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus: Sit juramentum inter nos, et ineamus fœdus, 29ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te læderet: sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini. 30Fecit ergo eis convivium, et post cibum et potum 31surgentes mane, juraverunt sibi mutuo: dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum. 32Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes: Invenimus aquam. 33Unde appellavit eum Abundantiam: et nomen urbi impositum est Bersabee, usque in præsentem diem.

Read in Logos