Logos Bible Study

Genesis 22:16–24

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

16Per memetipsum juravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me: 17benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris: possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, 18et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ. 19Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi.

20His ita gestis, nuntiatum est Abrahæ quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo: 21Hus primogenitum, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum, 22et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Jedlaph, 23ac Bathuel, de quo nata est Rebecca: octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrahæ. 24Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Thahas, et Maacha.

Read in Logos