Logos Bible Study

Genesis 2:8–15

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

8Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat. 9Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali. 10Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita. 11Nomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum: 12et aurum terræ illius optimum est; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus. 13Et nomen fluvii secundi Gehon; ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ. 14Nomen vero fluminis tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates. 15Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum:

Read in Logos