Logos Bible Study

Genesis 18:2–15

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

2Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram. 3Et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum: 4sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore. 5Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum: postea transibitis: idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt: Fac ut locutus es. 6Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei: Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes. 7Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero: qui festinavit et coxit illum. 8Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis: ipse vero stabat juxta eos sub arbore.

9Cumque comedissent, dixerunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? Ille respondit: Ecce in tabernaculo est. 10Cui dixit: Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi. 11Erant autem ambo senes, provectæque ætatis, et desierant Saræ fieri muliebria. 12Quæ risit occulte dicens: Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo? 13Dixit autem Dominus ad Abraham: Quare risit Sara, dicens: Num vere paritura sum anus? 14Numquid Deo quidquam est difficile? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium. 15Negavit Sara, dicens: Non risi, timore perterrita. Dominus autem: Non est, inquit, ita: sed risisti.

Read in Logos
Genesis 18:14: Is anything too hard for the Lord? At the appointed time I will return to you, about this time next year, and Sarah shall have a son…