Logos Bible Study

Genesis 8:20–9:9

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

20Ædificavit autem Noë altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare. 21Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci. 22Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.

91Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos: Crescite, et multiplicamini, et replete terram. 2Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur super terram: omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt. 3Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum: quasi olera virentia tradidi vobis omnia. 4Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis. 5Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis. 6Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius: ad imaginem quippe Dei factus est homo. 7Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.

8Hæc quoque dixit Deus ad Noë, et ad filios ejus cum eo: 9Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos:

Read in Logos
Genesis 8:22: While the earth remains, seedtime and harvest, cold and heat, summer and winter, day and night, shall not cease…