Logos Bible Study

Genesis 7–8

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

71Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu et omnis domus tua in arcam: te enim vidi justum coram me in generatione hac. 2Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam: de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam. 3Sed et de volatilibus cæli septena et septena, masculum et feminam: ut salvetur semen super faciem universæ terræ. 4Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ. 5Fecit ergo Noë omnia quæ mandaverat ei Dominus. 6Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram. 7Et ingressus est Noë et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii. 8De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram, 9duo et duo ingressa sunt ad Noë in arcam, masculus et femina, sicut præceperat Dominus Noë. 10Cumque transissent septem dies, aquæ diluvii inundaverunt super terram. 11Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt: 12et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus. 13In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam: 14ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universæ aves, omnesque volucres, 15ingressæ sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitæ. 16Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus: et inclusit eum Dominus deforis.

17Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram: et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime a terra. 18Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terræ: porro arca ferebatur super aquas. 19Et aquæ prævaluerunt nimis super terram: opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo. 20Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat. 21Consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quæ reptant super terram: universi homines, 22et cuncta, in quibus spiraculum vitæ est in terra, mortua sunt. 23Et delevit omnem substantiam quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli: et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca. 24Obtinueruntque aquæ terram centum quinquaginta diebus.

81Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ. 2Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli: et prohibitæ sunt pluviæ de cælo. 3Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes: et cœperunt minui post centum quinquaginta dies. 4Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ. 5At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem: decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium. 6Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum, 7qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram. 8Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ. 9Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam: aquæ enim erant super universam terram: extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam. 10Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca. 11At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo: intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram. 12Expectavitque nihilominus septem alios dies: et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum. 13Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram: et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ. 14Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.

15Locutus est autem Deus ad Noë, dicens: 16Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum. 17Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram: crescite et multiplicamini super eam. 18Egressus est ergo Noë, et filii ejus: uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo. 19Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca. 20Ædificavit autem Noë altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare. 21Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci. 22Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.

Read in Logos