Logos Bible Study

Genesis 48:1–49:32

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1His ita transactis, nuntiatum est Joseph quod ægrotaret pater suus: qui, assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim, ire perrexit. 2Dictumque est seni: Ecce filius tuus Joseph venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo. 3Et ingresso ad se ait: Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quæ est in terra Chanaan: benedixitque mihi, 4et ait: Ego te augebo et multiplicabo, et faciam te in turbas populorum: daboque tibi terram hanc, et semini tuo post te in possessionem sempiternam. 5Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Ægypti antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi. 6Reliquos autem quos genueris post eos, tui erunt, et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis. 7Mihi enim, quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel in terra Chanaan in ipso itinere, eratque vernum tempus: et ingrediebar Ephratam, et sepelivi eam juxta viam Ephratæ, quæ alio nomine appellatur Bethlehem. 8Videns autem filios ejus dixit ad eum: Qui sunt isti? 9Respondit: Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis. 10Oculi enim Israël caligabant præ nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se, deosculatus et circumplexus eos, 11dixit ad filium suum: Non sum fraudatus aspectu tuo: insuper ostendit mihi Deus semen tuum. 12Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, adoravit pronus in terram. 13Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est, ad sinistram Israël: Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris, applicuitque ambos ad eum. 14Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris: sinistram autem super caput Manasse qui major natu erat, commutans manus. 15Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait: Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac; Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in præsentem diem: 16angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis: et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram. 17Videns autem Joseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit: et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim, et transferre super caput Manasse. 18Dixitque ad patrem: Non ita convenit, pater: quia hic est primogenitus, pone dexteram tuam super caput ejus. 19Qui renuens, ait: Scio, fili mi, scio: et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur: sed frater ejus minor, major erit illo: et semen illius crescet in gentes. 20Benedixitque eis in tempore illo, dicens: In te benedicetur Israël, atque dicetur: Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen. 21Et ait ad Joseph filium suum: En ego morior, et erit Deus vobiscum, reducetque vos ad terram patrum vestrorum. 22Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhæi in gladio et arcu meo.

491Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis: Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.

2Congregamini, et audite, filii Jacob,

audite Israël patrem vestrum:

3Ruben, primogenitus meus,

tu fortitudo mea, et principium doloris mei;

prior in donis, major in imperio.

4Effusus es sicut aqua, non crescas: quia ascendisti cubile patris tui,

et maculasti stratum ejus.

5Simeon et Levi fratres

vasa iniquitatis bellantia.

6In consilium eorum non veniat anima mea,

et in cœtu illorum non sit gloria mea:

quia in furore suo occiderunt virum,

et in voluntate sua suffoderunt murum.

7Maledictus furor eorum, quia pertinax:

et indignatio eorum, quia dura:

dividam eos in Jacob,

et dispergam eos in Israël.

8Juda, te laudabunt fratres tui:

manus tua in cervicibus inimicorum tuorum,

adorabunt te filii patris tui.

9Catulus leonis Juda:

ad prædam, fili mi, ascendisti:

requiescens accubuisti ut leo,

et quasi leæna: quis suscitabit eum?

10Non auferetur sceptrum de Juda,

et dux de femore ejus,

donec veniat qui mittendus est,

et ipse erit expectatio gentium.

11Ligans ad vineam pullum suum,

et ad vitem, o fili mi, asinam suam,

lavabit in vino stolam suam

et in sanguine uvæ pallium suum.

12Pulchriores sunt oculi ejus vino,

et dentes ejus lacte candidiores.

13Zabulon in littore maris habitabit,

et in statione navium

pertingens usque ad Sidonem.

14Issachar asinus fortis

accubans inter terminos.

15Vidit requiem, quod esset bona

et terram, quod optima:

et supposuit humerum suum ad portandum,

factusque est tributis serviens.

16Dan judicabit populum suum

sicut et alia tribus in Israël.

17Fiat Dan coluber in via,

cerastes in semita,

mordens ungulas equi,

ut cadat ascensor ejus retro.

18Salutare tuum expectabo, Domine.

19Gad, accinctus præliabitur ante eum:

et ipse accingetur retrorsum.

20Aser, pinguis panis ejus,

et præbebit delicias regibus.

21Nephthali, cervus emissus,

et dans eloquia pulchritudinis.

22Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu:

filiæ discurrerunt super murum.

23Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt,

invideruntque illi habentes jacula.

24Sedit in forti arcus ejus,

et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius

per manus potentis Jacob:

inde pastor egressus est, lapis Israël.

25Deus patris tui erit adjutor tuus,

et omnipotens benedicet tibi

benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum,

benedictionibus uberum et vulvæ.

26Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus,

donec veniret desiderium collium æternorum:

fiant in capite Joseph,

et in vertice Nazaræi inter fratres suos.

27Benjamin lupus rapax,

mane comedat prædam,

et vespere dividet spolia.

28Omnes hi in tribubus Israël duodecim: hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.

29Et præcepit eis, dicens: Ego congregor ad populum meum: sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi, 30contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri. 31Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus: ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua: ibi et Lia condita jacet. 32Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit: appositusque est ad populum suum.

Read in Logos
Genesis 49:10: The scepter shall not depart from Judah, nor the ruler’s staff from between his feet, until tribute comes to him; and to him shall be the obedience of the peoples.