Logos Bible Study

Genesis 15–17

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

151His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: Noli timere, Abram: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. 2Dixitque Abram: Domine Deus, quid dabis mihi? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer. 3Addiditque Abram: Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit. 4Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens: Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem. 5Eduxitque eum foras, et ait illi: Suscipe cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum. 6Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam. 7Dixitque ad eum: Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam. 8At ille ait: Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam? 9Et respondens Dominus: Sume, inquit, mihi vaccam triennem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam. 10Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit. 11Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram. 12Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum. 13Dictumque est ad eum: Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis. 14Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo: et post hæc egredientur cum magna substantia. 15Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona. 16Generatione autem quarta revertentur huc: necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus. 17Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas. 18In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten, 19Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos, 20et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque, 21et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.

161Igitur Sarai, uxor Abram, non genuerat liberos: sed habens ancillam ægyptiam nomine Agar, 2dixit marito suo: Ecce, conclusit me Dominus, ne parerem. Ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios. Cumque ille acquiesceret deprecanti, 3tulit Agar ægyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare cœperant in terra Chanaan: et dedit eam viro suo uxorem. 4Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns, despexit dominam suam. 5Dixitque Sarai ad Abram: Inique agis contra me: ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quæ videns quod conceperit, despectui me habet: judicet Dominus inter me et te. 6Cui respondens Abram: Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est, utere ea ut libet. Affligente igitur eam Sarai, fugam iniit. 7Cumque invenisset eam angelus Domini juxta fontem aquæ in solitudine, qui est in via Sur in deserto, 8dixit ad illam: Agar ancilla Sarai, unde venis? et quo vadis? Quæ respondit: A facie Sarai dominæ meæ ego fugio. 9Dixitque ei angelus Domini: Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu illius. 10Et rursum: Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur præ multitudine. 11Ac deinceps: Ecce, ait, concepisti, et paries filium: vocabisque nomen ejus Ismaël, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam. 12Hic erit ferus homo: manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum: et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula. 13Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me. 14Propterea appellavit puteum illum Puteum viventis et videntis me. Ipse est inter Cades et Barad. 15Peperitque Agar Abræ filium: qui vocavit nomen ejus Ismaël. 16Octoginta et sex annorum erat Abram quando peperit ei Agar Ismaëlem.

171Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus. 2Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis. 3Cecidit Abram pronus in faciem. 4Dixitque ei Deus: Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium. 5Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham: quia patrem multarum gentium constitui te. 6Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur. 7Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno: ut sim Deus tuus, et seminis tui post te. 8Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.

9Dixit iterum Deus ad Abraham: Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis. 10Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te: circumcidetur ex vobis omne masculinum: 11et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos. 12Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris: tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra: 13eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum. 14Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo: quia pactum meum irritum fecit.

15Dixit quoque Deus ad Abraham: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram. 16Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum: eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo. 17Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo: Putasne centenario nascetur filius? et Sara nonagenaria pariet? 18Dixitque ad Deum: Utinam Ismaël vivat coram te. 19Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum. 20Super Ismaël quoque exaudivi te: ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde: duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam. 21Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero. 22Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.

23Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ: et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus. 24Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui. 25Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ. 26Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus: 27et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.

Read in Logos