Logos Bible Study

Galatians 2:1–10

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito. 2Ascendi autem secundum revelationem: et contuli cum illis Evangelium, quod prædico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse: ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem. 3Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi: 4sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent. 5Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos: 6ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest: Deus personam hominis non accipit): mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt. 7Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium præputii, sicut et Petro circumcisionis 8(qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes): 9et cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt mihi, et Barnabæ societatis: ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem: 10tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.

Read in Logos