Galatians 1:11–24
Clementine VulgateOther versions
Latin
Arabic
Czech
English
- DARBY 1890 Darby Bible
- ASV American Standard Version
- AV 1873 The Cambridge Paragraph Bible of the Authorized English Version
- CSB Christian Standard Bible
- D-R Douay-Rheims Bible
- ESV English Standard Version
- GW GOD’S WORD Translation
- GNB Good News Translation
- HCSB The Holman Christian Standard Bible
- KJV 1900 King James Version
- LSB Legacy Standard Bible
- LEB The Lexham English Bible
- MSG The Message: The Bible in Contemporary Language
- NET The NET Bible
- NASB95 New American Standard Bible (1995)
- NCV New Century Version
- NIrV New International Reader’s Version (1998)
- NIV New International Version (2011)
- NKJV The New King James Version
- NLT New Living Translation
- NRSVue New Revised Standard Version: Updated Edition
- RSV The Revised Standard Version
- RSVCE The Revised Standard Version, Catholic Edition
- YLT Young’s Literal Translation
French
German
Greek
Hungarian
Italian
Korean
Portuguese
Russian
Simplified Chinese
Spanish
Traditional Chinese
11Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem: 12neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi. 13Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo: quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam, 14et proficiebam in Judaismo supra multos coætaneos meos in genere meo, abundantius æmulator existens paternarum mearum traditionum. 15Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam, 16ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus: continuo non acquievi carni et sanguini, 17neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos: sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum: 18deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim: 19alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini. 20Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior. 21Deinde veni in partes Syriæ, et Ciliciæ. 22Eram autem ignotus facie ecclesiis Judææ, quæ erant in Christo: 23tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat: 24et in me clarificabant Deum.
Public Domain