Logos Bible Study

Galatians 3:26–4:7

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

26Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu. 27Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. 28Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. 29Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes.

41Dico autem: quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium: 2sed sub tutoribus et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre: 3ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes. 4At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, 5ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. 6Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater. 7Itaque jam non est servus, sed filius: quod si filius, et hæres per Deum.

Read in Logos
Galatians 3:28: There is neither Jew nor Greek, there is neither slave nor free, there is no male and female, for you are all one in Christ Jesus.