Logos Bible Study

Ezekiel 23:11–20

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

11Quod cum vidisset soror ejus Ooliba,

plus quam illa insanivit libidine,

et fornicationem suam super fornicationem sororis suæ:

12ad filios Assyriorum præbuit impudenter,

ducibus et magistratibus ad se venientibus,

indutis veste varia,

equitibus qui vectabantur equis,

et adolescentibus forma cunctis egregia.

13Et vidi quod polluta esset via una ambarum.

14Et auxit fornicationes suas:

cumque vidisset viros depictos in pariete,

imagines Chaldæorum expressas coloribus,

15et accinctos balteis renes,

et tiaras tinctas in capitibus eorum,

formam ducum omnium,

similitudinem filiorum Babylonis,

terræque Chaldæorum, in qua orti sunt,

16insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum,

et misit nuntios ad eos in Chaldæam.

17Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum,

polluerunt eam stupris suis:

et polluta est ab eis,

et saturata est anima ejus ab illis.

18Denudavit quoque fornicationes suas,

et discooperuit ignominiam suam:

et recessit anima mea ab ea,

sicut recesserat anima mea a sorore ejus:

19multiplicavit enim fornicationes suas,

recordans dies adolescentiæ suæ,

quibus fornicata est in terra Ægypti.

20Et insanivit libidine super concubitum eorum,

quorum carnes sunt ut carnes asinorum,

et sicut fluxus equorum fluxus eorum.

Read in Logos