Logos Bible Study

Ezekiel 10:14–21

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

14Quatuor autem facies habebat unum: facies una, facies cherub, et facies secunda, facies hominis: et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquilæ. 15Et elevata sunt cherubim: ipsum est animal quod videram juxta fluvium Chobar. 16Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rotæ juxta ea: et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rotæ, sed et ipsæ juxta erant. 17Stantibus illis stabant, et cum elevatis elevabantur: spiritus enim vitæ erat in eis.

18Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super cherubim. 19Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me: et illis egredientibus, rotæ quoque subsecutæ sunt: et stetit in introitu portæ domus Domini orientalis, et gloria Dei Israël erat super ea. 20Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israël juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent. 21Quatuor vultus uni, et quatuor alæ uni: et similitudo manus hominis sub alis eorum.

Read in Logos