Logos Bible Study

Exodus 5:15–21

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

15Veneruntque præpositi filiorum Israël, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes: Cur ita agis contra servos tuos? 16paleæ non dantur nobis, et lateres similiter imperantur: en famuli tui flagellis cædimur, et injuste agitur contra populum tuum. 17Qui ait: Vacatis otio, et idcirco dicitis: Eamus, et sacrificemus Domino. 18Ite ergo, et operamini: paleæ non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum. 19Videbantque se præpositi filiorum Israël in malo, eo quod diceretur eis: Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies. 20Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone: 21et dixerunt ad eos: Videat Dominus et judicet, quoniam fœtere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et præbuistis ei gladium, ut occideret nos.

Read in Logos