Logos Bible Study

Exodus 39:22–31

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

22deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta: 23et tintinnabula de auro purissimo, quæ posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicæ per gyrum: 24tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi. 25Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus: 26et mitras cum coronulis suis ex bysso: 27feminalia quoque linea, byssina: 28cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi. 29Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini: 30et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi.

31Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii: feceruntque filii Israël cuncta quæ præceperat Dominus Moysi.

Read in Logos