Logos Bible Study

Exodus 35:4–19

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

4Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël: Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens: 5Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino: aurum et argentum, et æs, 6hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum, 7pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim, 8et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum, 9lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis. 10Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit: 11tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases: 12arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur: 13mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus: 14candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium: 15altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus: tentorium ad ostium tabernaculi: 16altare holocausti, et craticulam ejus æneam cum vectibus et vasis suis: labrum et basim ejus: 17cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli, 18paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis: 19vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.

Read in Logos