Logos Bible Study

Exodus 30:23–31

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

23dicens: Sume tibi aromata, primæ myrrhæ et electæ quingentos siclos, et cinnamomi medium, id est, ducentos quinquaginta siclos, calami similiter ducentos quinquaginta, 24casiæ autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin: 25faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii, 26et unges ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti, 27mensamque cum vasis suis, et candelabrum, et utensilia ejus, altaria thymiamatis, 28et holocausti, et universam supellectilem quæ ad cultum eorum pertinet. 29Sanctificabisque omnia, et erunt Sancta sanctorum; qui tetigerit ea, sanctificabitur. 30Aaron et filios ejus unges, sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi. 31Filiis quoque Israël dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras.

Read in Logos