Logos Bible Study

Exodus 26:15–25

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

15Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim, 16quæ singulæ denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem. 17In lateribus tabulæ, duæ incastraturæ fient, quibus tabula alteri tabulæ connectatur: atque in hunc modum cunctæ tabulæ parabuntur. 18Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum. 19Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binæ bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur. 20In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem, viginti tabulæ erunt, 21quadraginta habentes bases argenteas, binæ bases singulis tabulis supponentur. 22Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas, 23et rursum alias duas quæ in angulis erigantur post tergum tabernaculi. 24Eruntque conjunctæ a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quæ in angulis ponendæ sunt, similis junctura servabitur. 25Et erunt simul tabulæ octo, bases earum argenteæ sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis.

Read in Logos