Logos Bible Study

Exodus 25:23–29

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

23Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem. 24Et inaurabis eam auro purissimo: faciesque illi labium aureum per circuitum, 25et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis: et super illam, alteram coronam aureolam. 26Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eos in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes. 27Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari. 28Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam. 29Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.

Read in Logos