Logos Bible Study

Exodus 12:43–49

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

43Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Hæc est religio Phase: omnis alienigena non comedet ex eo. 44Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet. 45Advena et mercenarius non edent ex eo. 46In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis. 47Omnis cœtus filiorum Israël faciet illud. 48Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit: eritque sicut indigena terræ: si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo. 49Eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos.

Read in Logos