Logos Bible Study

Exodus 39–40

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

391De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut præcepit Dominus Moysi. 2Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, 3opere polymitario: inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine, 4duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum, 5et balteum ex eisdem coloribus, sicut præceperat Dominus Moysi. 6Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israël: 7posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israël, sicut præceperat Dominus Moysi. 8Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta: 9quadrangulum, duplex, mensuræ palmi. 10Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus. 11In secundo, carbunculus, sapphirus, et jaspis. 12In tertio, ligurius, achates, et amethystus. 13In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos. 14Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israël, singuli per nomina singulorum. 15Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohærentes, de auro purissimo: 16et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis, 17e quibus penderent duæ catenæ aureæ, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant. 18Hæc et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur, 19stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut præcepit Dominus Moysi. 20Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam, 21et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem: 22deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta: 23et tintinnabula de auro purissimo, quæ posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicæ per gyrum: 24tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi. 25Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus: 26et mitras cum coronulis suis ex bysso: 27feminalia quoque linea, byssina: 28cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi. 29Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini: 30et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi.

31Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii: feceruntque filii Israël cuncta quæ præceperat Dominus Moysi. 32Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases, 33opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus, 34velum; arcam, vectes, propitiatorium, 35mensam cum vasis suis et propositionis panibus; 36candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo; 37altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus, 38et tentorium in introitu tabernaculi; 39altare æneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia; labrum cum basi sua; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis; 40tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium tabernaculi, et in tectum fœderis jussa sunt fieri. 41Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus, 42obtulerunt filii Israël, sicut præceperat Dominus. 43Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.

401Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii, 3et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum: 4et illata mensa, pones super eam quæ rite præcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis, 5et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones, 6et ante illud altare holocausti: 7labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua. 8Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus. 9Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur: 10altare holocausti et omnia vasa ejus, 11labrum cum basi sua: omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum. 12Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua 13indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat. 14Fecitque Moyses omnia quæ præceperat Dominus. 15Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum. 16Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas, 17et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat. 18Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper. 19Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem. 20Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum, 21ordinatis coram propositionis panibus, sicut præceperat Dominus Moysi. 22Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensæ in parte australi, 23locatis per ordinem lucernis, juxta præceptum Domini. 24Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum, 25et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi. 26Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii, 27et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat. 28Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua. 29Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes, 30cum ingrederentur tectum fœderis, et accederent ad altare, sicut præceperat Dominus Moysi. 31Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio.

Postquam omnia perfecta sunt, 32operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud. 33Nec poterat Moyses ingredi tectum fœderis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat. 34Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas: 35si pendebat desuper, manebant in eodem loco. 36Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israël per cunctas mansiones suas.

Read in Logos