Logos Bible Study

Exodus 24–31

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

241Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israël, et adorabitis procul. 2Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt: nec populus ascendet cum eo. 3Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia: responditque omnis populus una voce: Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus. 4Scripsit autem Moyses universos sermones Domini: et mane consurgens, ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël. 5Misitque juvenes de filiis Israël, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos. 6Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras: partem autem residuam fudit super altare. 7Assumensque volumen fœderis, legit audiente populo: qui dixerunt: Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes. 8Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait: Hic est sanguis fœderis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his.

9Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Israël: 10et viderunt Deum Israël: et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi cælum, cum serenum est. 11Nec super eos qui procul recesserant de filiis Israël, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt. 12Dixit autem Dominus ad Moysen: Ascende ad me in montem, et esto ibi: daboque tibi tabulas lapideas, et legem, ac mandata quæ scripsi: ut doceas eos. 13Surrexerunt Moyses et Josue minister ejus: ascendensque Moyses in montem Dei, 14senioribus ait: Expectate hic donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum: si quid natum fuerit quæstionis, referetis ad eos. 15Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem, 16et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus: septimo autem die vocavit eum de medio caliginis. 17Erat autem species gloriæ Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israël. 18Ingressusque Moyses medium nebulæ, ascendit in montem: et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus.

251Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias: ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas. 3Hæc sunt autem quæ accipere debeatis: aurum, et argentum, et æs, 4hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum, 5et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim: 6oleum ad luminaria concinnanda: aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris: 7lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale. 8Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum: 9juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus.

Sicque facietis illud: 10arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos: latitudo, cubitum et dimidium: altitudo, cubitum similiter ac semissem. 11Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris: faciesque supra, coronam auream per circuitum: 12et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcæ angulos: duo circuli sint in latere uno, et duo in altero. 13Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro. 14Inducesque per circulos qui sunt in arcæ lateribus, ut portetur in eis: 15qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis. 16Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi. 17Facies et propitiatorium de auro mundissimo: duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo. 18Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi. 19Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero. 20Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca, 21in qua pones testimonium quod dabo tibi. 22Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël.

23Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem. 24Et inaurabis eam auro purissimo: faciesque illi labium aureum per circuitum, 25et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis: et super illam, alteram coronam aureolam. 26Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eos in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes. 27Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari. 28Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam. 29Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo. 30Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.

31Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia. 32Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero. 33Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium: et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili: 34in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia. 35Sphærulæ sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno. 36Et sphærulæ igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo. 37Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso. 38Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo. 39Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi. 40Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.

261Tabernaculum vero ita facies: decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies. 2Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos: latitudo, quatuor cubitorum erit. Unius mensuræ fient universa tentoria. 3Quinque cortinæ sibi jungentur mutuo, et aliæ quinque nexu simili cohærebunt. 4Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari. 5Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit aptari. 6Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat. 7Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi. 8Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos, et latitudo, quatuor: æqua erit mensura sagorum omnium. 9E quibus quinque junges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices. 10Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut conjungi cum altero queat, et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur. 11Facies et quinquaginta fibulas æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum fiat. 12Quod autem superfuerit in sagis quæ parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi. 13Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens. 14Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis: et super hoc rursum aliud operimentum de janthinis pellibus. 15Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim, 16quæ singulæ denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem. 17In lateribus tabulæ, duæ incastraturæ fient, quibus tabula alteri tabulæ connectatur: atque in hunc modum cunctæ tabulæ parabuntur. 18Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum. 19Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binæ bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur. 20In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem, viginti tabulæ erunt, 21quadraginta habentes bases argenteas, binæ bases singulis tabulis supponentur. 22Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas, 23et rursum alias duas quæ in angulis erigantur post tergum tabernaculi. 24Eruntque conjunctæ a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quæ in angulis ponendæ sunt, similis junctura servabitur. 25Et erunt simul tabulæ octo, bases earum argenteæ sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis. 26Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi, 27et quinque alios in altero, et ejusdem numeri ad occidentalem plagam: 28qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum. 29Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant: quos operies laminis aureis. 30Et eriges tabernaculum juxta exemplar quod tibi in monte monstratum est.

31Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum: 32quod appendes ante quatuor columnas de lignis setim, quæ ipsæ quidem deauratæ erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas. 33Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur. 34Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum, 35mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano: mensa enim stabit in parte aquilonis. 36Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii. 37Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetur tentorium: quarum erunt capita aurea, et bases æneæ.

271Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitos in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres…

Read in Logos

This passage has been shortened. Keep reading Exodus 24–31 in Logos