Logos Bible Study

Esther 10:5–12

Clementine VulgateOther versions

5Recordatus sum somnii quod videram, hæc eadem significantis: nec eorum quidquam irritum fuit. 6Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit: Esther est quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam. 7Duo autem dracones: ego sum, et Aman. 8Gentes, quæ convenerant: hi sunt, qui conati sunt delere nomen Judæorum. 9Gens autem mea Israël est, quæ clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum: liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes: 10et duas sortes esse præcepit, unam populi Dei, et alteram cunctarum gentium. 11Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus: 12et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hæreditatis suæ.

Read in Logos