Logos Bible Study

Esther 11–12

Clementine VulgateOther versions

111Anno quarto regnantibus Ptolemæo et Cleopatra, attulerunt Dosithæus, qui se sacerdotem et Levitici generis ferebat, et Ptolemæus filius ejus, hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemæi filium in Jerusalem. 2Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis Nisan, vidit somnium Mardochæus filius Jairi, filii Semei, filii Cis, de tribu Benjamin: 3homo Judæus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulæ regiæ. 4Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Jerusalem cum Jechonia rege Juda. 5Et hoc ejus somnium fuit: apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terræmotus, et conturbatio super terram: 6et ecce duo dracones magni, paratique contra se in prælium. 7Ad quorum clamorem cunctæ concitatæ sunt nationes, ut pugnarent contra gentem justorum. 8Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiæ, et ingens formido super terram. 9Conturbataque est gens justorum timentium mala sua, et præparata ad mortem. 10Clamaveruntque ad Deum: et illis vociferantibus, fons parvus crevit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit. 11Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos. 12Quod cum vidisset Mardochæus, et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet: et fixum habebat in animo, scire cupiens quid significaret somnium.

121Morabatur autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et Thara eunuchis regis, qui janitores erant palatii. 2Cumque intellexisset cogitationes eorum, et curas diligentius pervidisset, didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere, et nuntiavit super eo regi. 3Qui de utroque, habita quæstione, confessos jussit duci ad mortem. 4Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentariis: sed et Mardochæus rei memoriam litteris tradidit. 5Præcepitque ei rex, ut in aula palatii moraretur, datis ei pro delatione muneribus. 6Aman vero filius Amadathi Bugæus erat gloriosissimus coram rege, et voluit nocere Mardochæo et populo ejus pro duobus eunuchis regis qui fuerant interfecti. Et diripuerunt bona, vel substantias eorum. Epistolæ autem hoc exemplar fuit.

Read in Logos