Esther 10:4–11:1
Clementine VulgateOther versions
Latin
English
- Apocrypha of the Old Testament
- AV 1873 The Cambridge Paragraph Bible of the Authorized English Version
- D-R Douay-Rheims Bible
- KJV Apoc The King James Version Apocrypha
- NRSVue New Revised Standard Version: Updated Edition
- RSV The Revised Standard Version
- RSVCE The Revised Standard Version, Catholic Edition
Russian
4Dixitque Mardochæus: A Deo facta sunt ista. 5Recordatus sum somnii quod videram, hæc eadem significantis: nec eorum quidquam irritum fuit. 6Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit: Esther est quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam. 7Duo autem dracones: ego sum, et Aman. 8Gentes, quæ convenerant: hi sunt, qui conati sunt delere nomen Judæorum. 9Gens autem mea Israël est, quæ clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum: liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes: 10et duas sortes esse præcepit, unam populi Dei, et alteram cunctarum gentium. 11Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus: 12et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hæreditatis suæ. 13Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima et quintadecima die ejusdem mensis, cum omni studio et gaudio, in unum cœtum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israël.
111Anno quarto regnantibus Ptolemæo et Cleopatra, attulerunt Dosithæus, qui se sacerdotem et Levitici generis ferebat, et Ptolemæus filius ejus, hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemæi filium in Jerusalem.
Public Domain