Logos Bible Study

Esther 10–11

Clementine VulgateOther versions

101Rex vero Assuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias: 2cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochæum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum: 3et quomodo Mardochæus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit, et magnus apud Judæos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quærens bona populo suo, et loquens ea quæ ad pacem seminis sui pertinerent.

4Dixitque Mardochæus: A Deo facta sunt ista. 5Recordatus sum somnii quod videram, hæc eadem significantis: nec eorum quidquam irritum fuit. 6Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit: Esther est quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam. 7Duo autem dracones: ego sum, et Aman. 8Gentes, quæ convenerant: hi sunt, qui conati sunt delere nomen Judæorum. 9Gens autem mea Israël est, quæ clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum: liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes: 10et duas sortes esse præcepit, unam populi Dei, et alteram cunctarum gentium. 11Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus: 12et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hæreditatis suæ. 13Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima et quintadecima die ejusdem mensis, cum omni studio et gaudio, in unum cœtum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israël.

111Anno quarto regnantibus Ptolemæo et Cleopatra, attulerunt Dosithæus, qui se sacerdotem et Levitici generis ferebat, et Ptolemæus filius ejus, hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemæi filium in Jerusalem. 2Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis Nisan, vidit somnium Mardochæus filius Jairi, filii Semei, filii Cis, de tribu Benjamin: 3homo Judæus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulæ regiæ. 4Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Jerusalem cum Jechonia rege Juda. 5Et hoc ejus somnium fuit: apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terræmotus, et conturbatio super terram: 6et ecce duo dracones magni, paratique contra se in prælium. 7Ad quorum clamorem cunctæ concitatæ sunt nationes, ut pugnarent contra gentem justorum. 8Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiæ, et ingens formido super terram. 9Conturbataque est gens justorum timentium mala sua, et præparata ad mortem. 10Clamaveruntque ad Deum: et illis vociferantibus, fons parvus crevit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit. 11Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos. 12Quod cum vidisset Mardochæus, et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet: et fixum habebat in animo, scire cupiens quid significaret somnium.

Read in Logos