Logos Bible Study

Ephesians 5:1–20

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi, 2et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. 3Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos: 4aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet: sed magis gratiarum actio. 5Hoc enim scitote intelligentes: quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei. 6Nemo vos seducat inanibus verbis: propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ. 7Nolite ergo effici participes eorum.

8Eratis enim aliquando tenebræ: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate: 9fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate: 10probantes quid sit beneplacitum Deo: 11et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. 12Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere. 13Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur: omne enim, quod manifestatur, lumen est. 14Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. 15Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes, 16sed ut sapientes: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. 17Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei. 18Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto, 19loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, 20gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri,

Read in Logos
Ephesians 5:1: Therefore be imitators of God, as beloved children.