Logos Bible Study

Ephesians 1–2

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

11Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu. 2Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

3Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo, 4sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate. 5Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum: secundum propositum voluntatis suæ, 6in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo. 7In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ ejus, 8quæ superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia: 9ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo, 10in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso; 11in quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ: 12ut simus in laudem gloriæ ejus nos, qui ante speravimus in Christo; 13in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestræ, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto, 14qui est pignus hæreditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius.

15Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos, 16non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis: 17ut Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus, 18illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis, 19et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus, 20quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus: 21supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro. 22Et omnia subjecit sub pedibus ejus: et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam, 23quæ est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur.

21Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, 2in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ, 3in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri: 4Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, 5et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati), 6et conresuscitavit, et consedere fecit in cælestibus in Christo Jesu: 7ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ, in bonitate super nos in Christo Jesu. 8Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est: 9non ex operibus, ut ne quis glorietur. 10Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus.

11Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta: 12quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. 13Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. 14Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua, 15legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem: 16et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso. 17Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope. 18Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem. 19Ergo jam non estis hospites, et advenæ: sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, 20superædificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu: 21in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino, 22in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu.

Read in Logos