Logos Bible Study

Ecclesiastes 9:13–18

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

13Hanc quoque sub sole vidi sapientiam,

et probavi maximam:

14civitas parva, et pauci in ea viri;

venit contra eam rex magnus, et vallavit eam,

exstruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio.

15Inventusque est in ea vir pauper et sapiens,

et liberavit urbem per sapientiam suam;

et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis.

16Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine.

Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est,

et verba ejus non sunt audita?

17Verba sapientium audiuntur in silentio,

plus quam clamor principis inter stultos.

18Melior est sapientia quam arma bellica;

et qui in uno peccaverit, multa bona perdet.

Read in Logos