Logos Bible Study

Ecclesiastes 7:2–23

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

2Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa,

et dies mortis die nativitatis.

3Melius est ire ad domum luctus

quam ad domum convivii;

in illa enim finis cunctorum admonetur hominum,

et vivens cogitat quid futurum sit.

4Melior est ira risu,

quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.

5Cor sapientium ubi tristitia est,

et cor stultorum ubi lætitia.

6Melius est a sapiente corripi,

quam stultorum adulatione decipi;

7quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla,

sic risus stulti.

Sed et hoc vanitas.

8Calumnia conturbat sapientem,

et perdet robur cordis illius.

9Melior est finis orationis quam principium.

Melior est patiens arrogante.

10Ne sis velox ad irascendum,

quia ira in sinu stulti requiescit.

11Ne dicas: Quid putas causæ est

quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt?

stulta enim est hujuscemodi interrogatio.

12Utilior est sapientia cum divitiis,

et magis prodest videntibus solem.

13Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia;

hoc autem plus habet eruditio et sapientia,

quod vitam tribuunt possessori suo.

14Considera opera Dei,

quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.

15In die bona fruere bonis,

et malam diem præcave;

sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus,

ut non inveniat homo contra eum justas querimonias.

16Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ:

justus perit in justitia sua,

et impius multo vivit tempore in malitia sua.

17Noli esse justus multum,

neque plus sapias quam necesse est,

ne obstupescas.

18Ne impie agas multum,

et noli esse stultus,

ne moriaris in tempore non tuo.

19Bonum est te sustentare justum:

sed et ab illo ne subtrahas manum tuam;

quia qui timet Deum nihil negligit.

20Sapientia confortavit sapientem

super decem principes civitatis;

21non est enim homo justus in terra

qui faciat bonum et non peccet.

22Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur

ne accommodes cor tuum,

ne forte audias servum tuum maledicentem tibi;

23scit enim conscientia tua

quia et tu crebro maledixisti aliis.

Read in Logos