Logos Bible Study

Ecclesiastes 1–12

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

11Verba Ecclesiastæ, filii David, regis Jerusalem.

2Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes;

vanitas vanitatum, et omnia vanitas.

3Quid habet amplius homo

de universo labore suo quo laborat sub sole?

4Generatio præterit, et generatio advenit;

terra autem in æternum stat.

5Oritur sol et occidit,

et ad locum suum revertitur;

ibique renascens, 6gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem.

Lustrans universa in circuitu pergit spiritus,

et in circulos suos revertitur.

7Omnia flumina intrant in mare,

et mare non redundat;

ad locum unde exeunt flumina

revertuntur ut iterum fluant.

8Cunctæ res difficiles;

non potest eas homo explicare sermone.

Non saturatur oculus visu,

nec auris auditu impletur.

9Quid est quod fuit? Ipsum quod futurum est.

Quid est quod factum est? Ipsum quod faciendum est.

10Nihil sub sole novum,

nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est:

jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos.

11Non est priorum memoria;

sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt

erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.

12Ego Ecclesiastes fui rex Israël in Jerusalem;

13et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter

de omnibus quæ fiunt sub sole.

Hanc occupationem pessimam

dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.

14Vidi cuncta quæ fiunt sub sole,

et ecce universa vanitas et afflictio spiritus.

15Perversi difficile corriguntur,

et stultorum infinitus est numerus.

16Locutus sum in corde meo, dicens:

Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia

qui fuerunt ante me in Jerusalem;

et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici.

17Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam,

erroresque et stultitiam;

et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus:

18eo quod in multa sapientia multa sit indignatio;

et qui addit scientiam, addit et laborem.

21Dixi ego in corde meo: Vadam,

et affluam deliciis, et fruar bonis;

et vidi quod hoc quoque esset vanitas.

2Risum reputavi errorem,

et gaudio dixi: Quid frustra deciperis?

3Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam,

ut animam meam transferrem ad sapientiam,

devitaremque stultitiam,

donec viderem quid esset utile filiis hominum,

quo facto opus est sub sole numero dierum vitæ suæ.

4Magnificavi opera mea,

ædificavi mihi domos,

et plantavi vineas;

5feci hortos et pomaria,

et consevi ea cuncti generis arboribus;

6et exstruxi mihi piscinas aquarum,

ut irrigarem silvam lignorum germinantium.

7Possedi servos et ancillas,

multamque familiam habui:

armenta quoque, et magnos ovium greges,

ultra omnes qui fuerunt ante me in Jerusalem;

8coacervavi mihi argentum et aurum,

et substantias regum ac provinciarum;

feci mihi cantores et cantatrices,

et delicias filiorum hominum,

scyphos, et urceos in ministerio ad vina fundenda;

9et supergressus sum opibus

omnes qui ante me fuerunt in Jerusalem:

sapientia quoque perseveravit mecum.

10Et omnia quæ desideraverunt oculi mei

non negavi eis,

nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur,

et oblectaret se in his quæ præparaveram;

et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo.

11Cumque me convertissem ad universa opera quæ fecerant manus meæ,

et ad labores in quibus frustra sudaveram,

vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi,

et nihil permanere sub sole.

12Transivi ad contemplandam sapientiam,

erroresque, et stultitiam.

(Quid est, inquam, homo,

ut sequi possit regem, factorem suum?)

13Et vidi quod tantum præcederet sapientia stultitiam,

quantum differt lux a tenebris.

14Sapientis oculi in capite ejus;

stultus in tenebris ambulat:

et didici quod unus utriusque esset interitus.

15Et dixi in corde meo:

Si unus et stulti et meus occasus erit,

quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam?

Locutusque cum mente mea,

animadverti quod hoc quoque esset vanitas.

16Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum,

et futura tempora oblivione cuncta pariter operient:

moritur doctus similiter ut indoctus.

17Et idcirco tæduit me vitæ meæ,

videntem mala universa esse sub sole,

et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus.

18Rursus detestatus sum omnem industriam meam,

qua sub sole studiosissime laboravi,

habiturus hæredem post me,

19quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit,

et dominabitur in laboribus meis,

quibus desudavi et sollicitus fui:

et est quidquam tam vanum?

20Unde cessavi,

renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole.

21Nam cum alius laboret in sapientia,

et doctrina, et sollicitudine,

homini otioso quæsita dimittit;

et hoc ergo vanitas et magnum malum.

22Quid enim proderit homini de universo labore suo,

et afflictione spiritus,

qua sub sole cruciatus est?

23Cuncti dies ejus doloribus et ærumnis pleni sunt,

nec per noctem mente requiescit.

Et hoc nonne vanitas est?

24Nonne melius est comedere et bibere,

et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis?

et hoc de manu Dei est.

25Quis ita devorabit et deliciis affluet ut ego?

26Homini bono in conspectu suo

dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam;

peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam,

ut addat, et congreget,

et tradat ei qui placuit Deo;

sed et hoc vanitas est, et cassa sollicitudo mentis.

31Omnia tempus habent,

et suis spatiis transeunt universa sub cælo.

2Tempus nascendi, et tempus moriendi;

tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est.

3Tempus occidendi, et tempus sanandi;

tempus destruendi, et tempus ædificandi.

4Tempus flendi, et tempus ridendi;

tempus plangendi, et tempus saltandi.

5Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi,

tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus.

6Tempus acquirendi, et tempus perdendi;

tempus custodiendi, et tempus abjiciendi.

7Tempus scindendi, et tempus consuendi;

tempus tacendi, et tempus loquendi.

8Tempus dilectionis, et tempus odii;

tempus belli, et tempus pacis.

9Quid habet amplius homo de labore suo?

10Vidi afflictionem quam dedit Deus filiis hominum,

ut distendantur in ea.

11Cuncta fecit bona in tempore suo,

et mundum tradidit disputationi eorum,

ut non inveniat homo opus

quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.

12Et cognovi quod non esset melius nisi lætari,

et facere bene in vita sua;

13omnis enim homo qui comedit et bibit,

et videt bonum de labore suo,

hoc donum Dei est.

14Didici quod omnia opera quæ fecit Deus perseverent in perpetuum;

non possumus eis quidquam addere, nec auferre,

quæ fecit Deus ut timeatur.

15Quod factum est, ipsum permanet;

quæ futura sunt jam fuerunt,

et Deus instaurat quod abiit.

16Vidi sub sole in loco judicii impietatem,

et in loco justitiæ iniquitatem:

17et dixi in corde meo:

Justum et impium judicabit Deus,

et tempus omnis rei tunc erit.

18Dixi in corde meo de filiis hominum,

ut probaret eos Deus,

et ostenderet similes esse bestiis.

19Idcirco unus interitus est hominis et jumentorum,

et æqua utriusque conditio.

Sicut moritur homo,

sic et illa moriuntur.

Similiter spirant omnia,

et nihil habet homo jumento amplius:

cuncta subjacent vanitati,

20et omnia pergunt ad unum locum.

De terra facta sunt,

et in terram pariter revertuntur.

21Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum,

et si spiritus jumentorum descendat deorsum?

22Et deprehendi nihil esse melius

quam lætari hominem in opere suo,

et hanc esse partem illius.

Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat?

41Verti me ad alia, et vidi calumnias

quæ sub sole geruntur,

et lacrimas innocentium,

et neminem consolatorem,

nec posse resistere eorum violentiæ,

cunctorum auxilio destitutos,

2et laudavi magis mortuos quam viventes;

3et feliciorem utroque judicavi

qui necdum natus est,

nec vidit mala quæ sub sole fiunt.

4Rursum contemplatus sum omnes labores hominum,

et industrias animadverti patere invidiæ proximi;

et in hoc ergo vanitas et cura superflua est.

5Stultus complicat manus suas,

et comedit carnes suas, dicens:

6Melior est pugillus cum requie,

quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi.

7Considerans, reperi et aliam vanitatem sub sole.

8Unus est, et secundum non habet,

non filium, non fratrem,

et tamen laborare non cessat,

nec satiantur oculi ejus divitiis;

nec recogitat, dicens:

Cui laboro, et fraudo animam meam bonis?

In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.

9Melius est ergo duos esse simul quam unum;

habent enim emolumentum societatis suæ.

10Si unus ceciderit, ab altero fulcietur.

Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se.

11Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo;

unus quomodo calefiet?

12Et si quispiam prævaluerit contra unum,

duo resistunt ei;

funiculus triplex difficile rumpitur.

13Melior est puer pauper et sapiens,

rege sene et stulto,

qui nescit prævidere in posterum.

14Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum;

et alius, natus in regno, inopia consumatur.

15Vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole

cum adolescente secundo, qui consurget pro eo.

16Infinitus numerus est populi

omnium qui fuerunt ante eum,

et qui postea futuri sunt non lætabuntur in eo;

sed et hoc vanitas et afflictio spiritus.

17Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei,

et appropinqua ut audias.

Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimæ,

qui nesciunt quid faciunt mali.

51Ne temere quid loquaris,

neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo.

Deus enim in cælo, et tu super terram;

idcirco sint pauci sermones tui.

2Multas curas sequuntur somnia,

et in multis sermonibus invenietur stultitia.

3Si quid vovisti Deo,

ne moreris reddere:

displicet enim ei infidelis et stulta promissio,

sed quodcumque voveris redde:

4multoque melius est non vovere,

quam post votum promissa non reddere.

5Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam,

neque dicas coram angelo:

Non est providentia:

ne forte iratus Deus contra sermones tuos

dissipet cuncta opera manuum tuarum.

6Ubi multa sunt somnia,

plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri;

tu vero Deum time.

7Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia,

et subverti justitiam in provincia,

non mireris super hoc…

Read in Logos

This passage has been shortened. Keep reading Ecclesiastes 1–12 in Logos