Logos Bible Study

Daniel 12:8–13

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

8Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi: Domine mi, quid erit post hæc? 9Et ait: Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad præfinitum tempus. 10Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi: et impie agent impii, neque intelligent omnes impii: porro docti intelligent. 11Et a tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta. 12Beatus qui exspectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque. 13Tu autem vade ad præfinitum: et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum.

Read in Logos