Logos Bible Study

Colossians 3:12–17

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

12Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam: 13supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos. 14Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis: 15et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore: et grati estote. 16Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. 17Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.

Read in Logos
Colossians 3:12: Put on then, as God’s chosen ones, holy and beloved, compassionate hearts, kindness, humility, meekness, and patience…