Logos Bible Study

Amos 4:6–11

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

6Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris,

et indigentiam panum in omnibus locis vestris;

et non estis reversi ad me,

dicit Dominus.

7Ego quoque prohibui a vobis imbrem,

cum adhuc tres menses superessent usque ad messem:

et plui super unam civitatem,

et super alteram civitatem non plui;

pars una compluta est,

et pars super quam non plui, aruit.

8Et venerunt duæ et tres civitates ad unam civitatem

ut biberent aquam, et non sunt satiatæ;

et non redistis ad me,

dicit Dominus.

9Percussi vos in vento urente, et in aurugine:

multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum,

oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca:

et non redistis ad me,

dicit Dominus.

10Misi in vos mortem in via Ægypti;

percussi in gladio juvenes vestros,

usque ad captivitatem equorum vestrorum,

et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras:

et non redistis ad me,

dicit Dominus.

11Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham,

et facti estis quasi torris raptus ab incendio:

et non redistis ad me,

dicit Dominus.

Read in Logos