Logos Bible Study

Acts 3:17–26

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

17Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. 18Deus autem, quæ prænuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit. 19Pœnitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra: 20ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum qui prædicatus est vobis, Jesum Christum, 21quem oportet quidem cælum suscipere usque in tempora restitutionis omnium quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo prophetarum. 22Moyses quidem dixit: Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me: ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis. 23Erit autem: omnis anima quæ non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe. 24Et omnes prophetæ, a Samuel et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos. 25Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ. 26Vobis primum Deus suscitans filium suum, misit eum benedicentem vobis: ut convertat se unusquisque a nequitia sua.

Read in Logos